- ALAE in Templis
- ALAE in Templisproprie sunt ad latera Aedis, columnarum ordines sive porticus, apud Vitruvium, l. 6. c. 4. Unde hodieque columnata Templorum latera Alas Galli vocant, les Ailes des Eglises. Strabo parietes sic vocat, qui utrimque pronaumcircumcludebant, de Templo quodam apud Thebas Aegyptias: Τοῦ δὲ προνάου παῤ ἑκάτερον προκειται τὰ λεγομενα πιερὰ, ἐςτι δε ταῦτα σοΰψη τῷ ναῷ τείχη δύο. Sed. Vitruvius περίω ερον, alis circumdatum, id tantum genus ostendit, quod columnas in fronte et postico et circa aedem utrinque haberet. Alias περίπτερος ναὸς, etiam Graecis dictus est, qui in circuitu deambulationes haberet, quas περιδρόμους Graeci appellavête, etc. vide Salmas. ad Solin. p. 1218. et infra passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.